Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 112


sunt: vt acquirat bona cum equitate et iusticia, et
sciat vti eis in his que sunt ei necessaria, et vt habeat mercedem
inde in futuro seculo. Nunc autem qui de istis mandatis
vnum obmittit, non obtinebit nec ei an[n]uetur quod intendit.
Quoniam si habuerit diuicias et substancias multas et
non vtatur eis in his que oportet et illas nescit conseruare,
cito consumitur et remanet absque diuiciis. Et si eas relinquit
et nescit eas negociari et mercari et in eis addere, cito
abiunt, quamvis non vtatur de illis nisi modicum, sicut collerium
oculorum de quo non accipitur nisi modicum, ac pro
tanto non permanebit quin deficiat. Si quis autem diuicias et
bona acquirat et restrinxerit manum suam ab eis, nisi ei(u)s
vsus fuerit in hijs que sunt oportuna, quasi pauper qui nihil
habet reputabitur, nec pro tanto euadet vt sua bona non consumantur
et deficiant, sicut amphora plena musto, que, si
meatum non habuerit vnde respiret, rumpetur, et tunc vndique
mustum egredietur.
Et factum est, cum audirent filij mercatoris mandatum sui
patris, apposuerunt curam obseruare preceptum patris. Et cum
iret maior eorum in mercatione in contractu que dicitur Mathor,
transiuit per quandam viam malam et angustam, qua erat
molle lutum; et ducebat duos boues; nomen vnius erat Senesba,
alterius vero Chenedba. Et demersus Senesba in lutum
eductus est inde, postquam peruenit fere [in] mortis periculum,
prostratus atque remissus. Et dimisit eum apud quendam
notum suum, rogans illum custodire sibi, donec restitueretur
ad vires suas, et tunc sign[ific]aret ei. Post vero aliquos

Torna all'inizio