Berardum assurgere fecit, et, sicut convelltus petierat, manu
super evangelia imposita, pro se iurare pręcepit. quod omnis
congregatio cum plurimis bonis hominibus videns, benivolo animo
hoc sacramentum quasi iam factum accipiens indulsit. mox vero
pari voluntate morosaque deliberatione, magno cum gaudio elegimus
domnum B[eraldum] super nos pastorem, et continuo posuimus
in sede.
Post hęc illum petivimus humili fidelique depręcatione, ut benigni
regiminis mores er optimę consuetudinis observationem,
sicut eius alii iuraverunt antecessores, nobis per sanctam Regulam
se observaturum bonc fidei facere dignaretur veridicam promissionem.
quod libentissime annuit, et magis se omnia observaturum
hac benignissimo animo spopondit promissione, quam sui qui
iuraverant observassent antecessores. his ita peractis, decentissime
gradatimque in ecclesiam perreximus, et quę explenda
erant dignissime perfecimus. quibus expletis, vespertinam incepimus
sinaxim. hęc autem omnia rite peracta sunt .X. kalendas iunii,
anno incarnationis Domini millesimo .XCVIIII., indictione .V.,
feria quoque secunda infra Ascensionem dominicam.
Quadragesimus denique primus in catalogo abbatum huius
sacri cenobii hic venerabilis et domnus extitit Beraldus altioris
|
|