VI
De sexta parte
Quae est de euacuatione tertiae figurae
In tertia figura intellectus euacuat cameras, eo quia abstrahit
ab ipsis tantum, quantum potest, recipiendo a qualibet camera ea,
quae significant litterae, ut applicent illa significata ad propositum;
et sic facit se applicatiuum et inuestigatiuum et inuentiuum.
Et de hoc dabimus exemplum in una camera. Et sicut sequitur de
illa, ita sequitur de aliis.
De camera BC intellectus haurit duodecim propositiones,
dicendo sic: Bonitas est magna; bonitas est differens; bonitas est
concordans. Magnitudo est bona; magnitudo est differens; magnitudo
est concordans. Differentia est bona; differentia est magna;
differentia est concordans. Concordantia est bona; concordantia
est magna; concordantia est differens. Factis istis duodecim
propositionibus, mutando subiectum in praedicatum, et e conuerso,
sic camera est euacuata ipsis propositionibus.
Deinde euacuet eam duodecim mediis. Et dicuntur media, eo
quia consistunt inter subiectum et praedicatum, cum quibus
conueniunt genere aut specie. Et cum illis mediis intellectus facit
se disputatiuum et determinatiuum. Vt cum dicitur: Omne id,
quod magnificatur a magnitudine, est magnum. Bonitas magnificatur
a magnitudine; ergo bonitas est magna. Et sic de aliis, etc.
Et facta ista euacuatione intellectus euacuet ipsam cameram
uiginti quattuor quaestionibus, eo quia in qualibet propositione
sunt duae quaestiones implicite. Et hoc sic: Bonitas est magna:
Vtrum bonitas sit magna? Quid est bonitas magna? Bonitas est
differens: Vtrum bonitas est differens? Quid est bonitas differens?
Bonitas est concordans: Vtrum bonitas sit concordans? Quid est
bonitas concordans? Magnitudo est bona: Vtrum magnitudo sit
bona? Quid est magnitudo bona? Magnitudo est differens: Vtrum
magnitudo sit differens? Quid est magnitudo differens? Magnitudo
est concordans: Vtrum magnitudo sit concordans? Quid est
|
|