videntur pauperes. 
14. LANFR.  Qui multum . Qui multum saepe collegerat, 
id est, amplius quam gomorum non abundavit,  
id est, non plus habuit quam gomorum, et qui  
modicum scilicet collegerat, id est, minus habuit  
quam gomorum. In Exodo autem ita habetur:  Nec  
 qui plus collegerat, habuit amplius; nec qui minus  
 paraverat, reperit minus . 
15.  A nobis ad Domini gloriam . Ordo: A nobis  
destinatam, ad Domini gloriam, et ad voluntatem. 
16.  Devitantes hoc . Quasi diceret: Ideo misimus  
fratrem boni testimonii cum Tito, ne quis vituperet  
nos in hac Epistola (52), eleemosyna, dicens nos ex 
ea aliquid ad nostrum opus retinere. 
17. AMBROS.  Devitantes hoc . Ideo hoc subjecit, ne  
negligens circa curam sanctorum judicaretur, si  
segnius hoc ageret. 
18.  Providemus enim bona . Providet bona coram  
Deo, dum quod jubet Deus circa ministeria sanctorum,  
fieri docet coram hominibus, quia tales mittit  
ad hoc opus exhortandum, qui probitate sua non  
faciant eis scandalum. 
19. LANFR.  Providemus enim . Ideo, inquit, misimus 
eos, ne ministerium nostrum vituperetur, existimando  
nos esse fures, postquam viderint tot bonos  
quibus accommodatur, vel propter hoc mittimus  
tot, ne dicamur negligere illud mittendo unum,  
et existimari esse fur, vel negligere illud; bonum  
est nos evitare, ne simus causa malae existimationis 
eorum; et hoc est quod dicit:  Providemus enim  
 bona , etc. 
20.  Pro Tito . Dicit fratrem, quem mittebat, multam 
fiduciam habere in eis, quia Titum et alios  
apostolos bene tractaverunt.
  |  
  |