Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 373

Tomus I


LIBER III.
Cap. I.
Principibus Alamanniae, quod
veniant apud Parmam, celebraturi
ibidem solennem Curiam.
Dum debitorum nostrorum Chirographa
legimus, dum Calendarii nostri nomina
diligentissime perscrutamur, et nos
debitores aliis evidenter agnoscimus,
et aliorum nos esse prospicimus creditores:
hinc igitur pulsantis ad ostium justa
nos urget instantia, ne foenore praegravemur:
hinc ad exactionem debitorum nostrorum
pericula, et immiscens sese negotiis
mora nos provocat ne ipsae pereant exactiones.
Ab illo namque bono patrefamilias,
protinus et instanter a nobis exigitur debitum,
qui peregre proficiscens, peculium suum sollicitudini
nostrae supposuit, cui talenta quae tradidit
reddere cogimur duplicata. Sed et versa
vice nos excitat Caesareae fortunae fastigium,

Torna all'inizio