Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

875


quia talis non est dignus sedere cum bonis viris superius, sed deorsum;
unde desidia potest dici, quia privat hominem artibus mentis
et corporis. Luxuriam : que dicitur ab usura vel fluxu vel luxu
concupiscentiarum et accipitur hic luxuria pro vitio generali. Proferemus :
nota, quod proferre idem est quod in patulo rem ferre.
Fortiter: quo ad potentiam. Sapienter : quo ad prudentiam. Mansuete :
contra furores et iracundiam. Dicitur autem mansuetus quasi
manu assuetus; animalia fera manui non sunt assueta. Magnifice :
magnificus dicitur quasi magna faciens et hoc spectat ad oppinionem
sive famam. Si qua : id est aliqua. Extimatio : id est
oppinio. Que iudicii : sensus est: quicquid alii crediderint, de vobis
nos secure dicemus, quia nos invenimus iustos et pios in vestris negotiis
promovendis.
Laudando : nota: laudandum est parce, vituperandum parcius. Extollemus :
commendando. Deprimemus :
id est deorsum ponemus.
Deinceps : hec est illa pars in qua prosequitur <secundum> membrum
exordii, tradendo de insinuatione; que dividitur, quia primo tractat
de insinuatione quando locum habet; secundo ostendit differentiam
inter insinuationem et principium, ibi: Inter insinuationem ;
tertio redit ad exordium, tractando de conditionibus exordii
laudabilibus, ibi: In exordienda causa ;
quarto de vitiis exordii, ibi: Vitiosum exordium . Prima pars dividitur,
quia primo continuat dicta dicendis, secundo ponit tres causas in quibus
habet locum insinuatio, ibi: Tria sunt te(m)pora ; et ista dividitur,
quia primo ponit causas predictas, secundo ea<s> prosequitur,
ibi: Si causa ; que dividitur, quoniam primo ponit cautelas XIIII que
habent locum in turpi causa, secundo ponit V alias cautelas que habent
locum in secundo casu, quando persuasus est auditor, ibi:
Si persuasus ; tertio ponit cautelas XXIII que habent locum
in tertio casu, quando defessus est auditor, audiendo ab is que
ante dixerunt, ibi: Si defessus .
Tempora : id est considerationes que cadunt sub tem pore, unde
mensura summitur pro mensurato. Nam te[mpus est mensura motus
et considerationis que fit in tempore. Non possumus : nota,
quod in causa in qua non habet locum principium habet locum insinuatio.
Diligenter : nota, advocatum debere esse diligentem in exordienda
causa, sive per principium sive per insinuationem debeat
exordiri. Turpem : nota ab *** semper, sed hic ponit causa turpis,

Torna all'inizio