Scribere cur cessas, sit in hoc cum laudis honestas?
si quid, Musa, latet, te recitante placet.
Pollice tange lyram (cur mens tua continet iram?),
ad placitum plebis nota referre velis.
Fluminis in fundo quercum detentat arundo,
culpat et irridet quam cecidisse videt:
'dum fuit intentus tua frangere robora ventus
cedere vi nolens, es modo facta dolens.'
Vertice sub montis fuit isti gloria frondis;
quercubus emicuit, c rescere dum licuit.
Silvas obfuscans ramis et fronde coruscans
umbra fuit pecoris, summus honor nemoris.
Postquam sic crevit? ventorum flamina sprevit;
huic qui subiacuit, sole nec incaluit.
Saepe Nothum risit Boreae nec cedere scivit
et, quia stulta fuit, flamine pulsa ruit.
Excipit hanc torrens, inmensis fluctibus horrens,
ut nimis elatis in mare ferret aquis.
Praepediunt cannae, ne rapta feratur ab amne;
indignata stetit, verba superba dedit:
'unde sit iste vigor vel tanta potentia miror,
cum de monte cado, quod stet arundo vado.'
Hanc retinens fundo, stridens respondit arundo
et quercum docuit vis quod ei nocuit:
'vota tuae mentis fuerant obsistere ventis;
in me si flabit, flector et aura cadit.
Si flecti posses, nondum mea flumina nosses;
ventos devito cannula flexa cito.
Si flecti nosses, ventos deludere posses;
fortiter aura ferit, flector et ipsa perit.
Hoc neglexisti, quare miseranda ruisti;
se flectendo parum servat arundo vadum.
Nolens ergo mori magnis obsistere noli,
qui, nisi tu cedis, sunt tibi causa necis.'
|
1
5
10
15
20
25
30
|