Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 280


nobis predictos familiares tuos vt per eos animam
tuam redimemus, euades ab hoc periculo et viuas.
Si vero tuus animus hec nobis dare noluerit, te graue
inuadet periculum, quia aut morieris, aut ex tuo regno exulaberis.
Nos autem, quando nobis hec concesserit, perdere
eum poterimus ex hac vita.
Et confirmati sunt super hoc consilio et venerunt ad
regem, et aiunt ei: Iam libros nostros inspeximus et deliberavimus
consilium super negocio regis quid sit faciendum domino
regi in argumentum glorie et vite. Nunc place[a]t regi
omnes a facie sua recedere, et annunciabimus regi quid fieri
providebimus. Et omnibus recedentibus, annunciauerunt regi
consilium eorum. Et audiens hoc rex turbatus est dicens:
Melius est me mori quam viuere, si omnes istos interfecerim
qui gaudium sunt anime mee et vita carnis mee. Et si hoc fecero,
omnino mortuus sum nec vnquam regnabo, et propter
hoc illud non faciam, quia mors e(s)t s[e]paratio amicorum
idem est apud me. Cui dicunt: Si tibi non displicet, ostendemus
tibi quod verbum tuum non est conueniens, ex quo
alios reputas tibi magis dilectos quam personam tuam, sed
nequaquam hoc, domine rex; conserua potius te et regnum
tuum et fac quod tibi diximus, et erit tibi bonus finis. Et
sufficiat tibi persona tua et eam noli cambire per alienam.
Nam si vniuersi amici tui et socii transeunt, alios poteris
inuenire, et situe mulieres pereant, alias recuperabis. Et considera
quoniam vita tua est in tuo regno, nec ad regnum peruenisti
nisi forte per bellum et multis laboribus et sudore
corporis et iracundia multis annis. Non igitur velis totum in
vno momento perdere, sed omnia tibi sint friuola respectu
tue persone. Trade igitur nobis que diximus, vt tue anime
sint redemptio, et conserua animam et tuum regnum, et ne
dissipes terram tuam et habitaculum et omnia tua bona.

Torna all'inizio