Iohannes Bonandree: Brevis introductio ad dictamen

Pag 11


christianos appellat dilectos filios, utens salute predicta ad omnes,
preter excomunicatos et Ecclesie adversantes, quibus dicit: spiritum
consilii sanioris vel recedere ab errore,
et preter fidem catholicam
non tenentes, quibus dicit: vere fidei vestigiis inherere.
17. DE DIVERSIMODA SCRIPTIONE SALUTIS, QUE FIT SUMMO PONTIFICI
Scriptionem autem pontificalis nominis et dignitatis superius traditam
vel illi equivalentem servat quicumque sit scribens. Imperator vero
dicit summo pontifici: salutem et omnimode reverentie cultum. Reges
vero loco salutis dicunt: tam pronte quam debite reverentie famulatum,
quod etiam convenienter dicetur a laycis in aliis magnis dignitatibus
constitutis. Patriarche vero et infra usque ad episcopalem dignitatem
dicent: omnimode reverentie et obedientie impensivam; ceteri

115




120




125
Torna all'inizio