Quod filius Dei in tribus locis dicitur totus esse.
Et nota quod filius Dei «localiter» est «in celo, personaliter
in verbo, sacramentaliter in altari». Verba sunt Innocentii pape
tertii. Cum ergo dixit filius Dei: Nemo ascendit in celum nisi
qui de celo descendit, filius hominis, qui est in celo, intelligitur:
«propria virtute», ut dictum est. Alioquin frustra dixisset, Io.
XIIII: Vado parare vobis locum. Et si abiero et preparavero vobis
locum, iterum veniam et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego
et vos sitis. Et iterum, Io. XVII: Pater, quos dedisti michi, volo
ut ubi sum ego et illi sint mecum, ut videant claritatem quam dedisti
michi. Quod autem dixit: qui est in celo, cum homo esset et
videretur et loqueretur in terra, hoc ideo dixit, quia simul fuit
viator et comprehensor. Unde illud Ps.: Simul in unum dives
et pauper. Ascendendum autem erat ei, quia descenderat, sicut
dicit Apostolus, ad Ephe. IIII: Quod autem ascendit, quid est
nisi quia et descendit primum quidem in inferiores partes terre?
Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes celos, ut adimpleret
omnia. Descensum filii Dei suis orationibus meruerant
prophete iuxta illud Ps.: Domine, inclina celos tuos et descende.
Dicit se exauditum: Inclinavit celos et descendit. Item Ys. LXIIII:
Utinam dirumperes celos et descenderes, a facie tua montes defluerent,
id est superbi humiliarentur videntes te in humana carne humiliatum.
Unde subdit infra: Descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.
Item Iere. XIIII: Quare quasi colonus futurus es in
terra et quasi viator declinans ad manendum? Quare futurus es
velud vir vagus et fortis, qui non potest salvare? Quod autem dixit:
quasi viator declinans ad manendum, hoc est quod dixit, Osee
XI: Declinavit ad eum, ut vesceretur, scilicet ad humanum genus
declinavit.
|
|