Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 598


QUAESTIO 1
Hic est duplex quaestio. Prima de unitate originalis peccati. Secunda de poena
eiusdem.
Circa primum quaeruntur tria: 1. Si peccata proximorum parentum in filios
transeant quantum ad infectionem maculae originalis; 2. Dato quod non, si eos
ad aliquam poenam obligatur; 3. Si originale peccatum est unum, vel multa.
ARTICULUS 1
Utrum aliquis contrahat maculam ex parentibus proximis
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod ex proximis parentibus aliquis contrahat maculam originaliter.
In successiva enim generatione hominum quanto accipitur generans proximius,
tanto efficacius similitudinem suam in genito inducit; unde filii magis assimilantur
patribus quam avis et proavis, et sic deinceps. Sed traductio originalis
est secundum assimilationem generantis ad genitum: quia in originali natus
etiam in originali generat. Ergo magis contrahit natus originale per peccatum
proximi parentis quam per peccatum Adae.
2. Praeterea, ex libidine coitus, ut supra dixit Augustinus, relinquitur originale
in prole. Sed libido illa est proximi parentis, qualitercumque sumatur. Ergo ex
peccatis proximorum parentum proles originaliter inficitur.
3. Praeterea, omnium convenientium in specie est eadem relatio ad naturam
speciei. Sed omnes homines in specie conveniunt. Si ergo Adam per actum proprium
naturam humanam corrumpere potuit, videtur quod etiam alii per actualia
peccata humanam naturam in seipsis corrumpant. Sed filius accipit naturam
humanam a patre. Ergo oportet quod ex peccato actuali proximi parentis
sequatur infectio originalis culpae in prole.
4. Si dicatur, quod hoc non potest esse, quia ex quo natura humana corrupta est
per primum peccatum, ulterius per sequentia non corrumpitur, contra. Primum
peccatum non ex toto naturam humanam corrupit. Sed quod non ex toto corruptum
est, adhuc corruptibile remanet, et magis quam primo fuit. Ergo humanam
naturam possibile est etiam per sequentia peccata corrumpi; et praecipue
cum alia sint aeque gravia, vel graviora quam primum fuit.
5. Si dicatur, quod ideo per actum Adae natura corrumpi potuit, quia ipse principium
naturae suae fuit, quod aliis non convenit; contra. Ponatur quod aliquem
alium hominem Deus ex limo terrae formaret: constat quod istius Adam
principium non esset. Sed illud quod est naturae principium, habet habitudinem
principii ad omnia participantia naturam illam. Ergo videtur quod Adae non

Torna all'inizio