Papias: Ars Grammatica

Pag 183


preteriti perfecti VIII : in ui sillaba, cuius penultima semper est
longa, ut "amaui"; in u-i diuisas, cuius penultima semper corripitur,
ut "docui"; in ii quoque, que uocalem ante uocalem corripiunt
similiter, ut "abii"; in si , cuius penultima producitur, ut "rasi",
"gessi"; in xi penultima producta, ut "dixi". 8 Sexta est quando
antecedit consonans, que in presenti ante o uel eo uel io inuenitur,
ut "iuuo, iuui", "uideo, uidi", "fugio, fugi"; et penultimam omnia
producunt (excipiuntur "bibi", "fidi", "scidi"). 9 Septima est que
in principio geminat consonantes, prima semper correpta; que,
si prime sunt coniugationis, penultimam corripiunt, ut "do, dedi",
"sto, steti". 10 Cetera uero, in quibus repetitio fit principii, tempora
principalis sillabe seruant in preteriti penultima, ut "mordeo,
momordi","spondeo, spopondi", "fallo, fefelli", "cado, cecidi",
"cano, cecini", "pario, peperi", "curro, cucurri". 11 Excipiuntur:
"disco, didici", "pello, pepuli", "tango, tetigi", "pango, pepigi", "pungo,
pupugi", "tundo, tutudi"; "percello" quoque, "perculi" notatur.
12 Octaua est que in fine geminat consonantes, ut "reddo, reddidi",
"credo, credidi", "uendo, uendidi", que corripiunt penultimam.

Torna all'inizio