BENEDICTUS: Video hominum turbam innumeram adeo imperitam ut videatur
ignorare ad dexteram et sinistram, que etiam utrum Deum agnoscat ignoratur,
et nescio utrum tales homines tam indisciplinati et tam bruti pertineant ad
numerum electorum Dei.
IOACHIM: De huiusmodi hominibus dicitur in libro Iob: Boves arabant et
asine pascebantur iuxta eos . Et in libro Psalmorum David: Homines et iumenta
salvabis, Domine . Si igitur qui eiusmodi sunt non sunt malitiosi, non sunt
odientes proximos et violantes pacem – quod scilicet genus hominum designatur
in serpentibus et diversis generibus bestiarum – et sunt obedientes saltim timore
gehenne sacerdotibus suis – secundum quod et iumenta castigantur virga – sive
in servanda innocentia sive in agenda penitentia de commissis quantum ipsorum
fragilitas et simplicitas sustinere potest, spes est quod salvi fiant, secundum quod
multiplicavit misericordiam suam Deus.
BENEDICTUS: Si de istis est spes quod salvi fiant, quare dubitatur de parvulis
qui sine baptismi gratia moriuntur, aut quomodo iustum esse potest ut illi eternis
crucientur penis qui non actualiter peccaverunt?
IOACHIM: De hoc non dubitatur, quia quod ita sit certissime scitur; set tamen
iudicium quo istud fiat quomodo iustum sit ignoratur, excepto quod ab illo fit
qui iniuste iudicare aut dampnare non potest. Set si multa que ante adventum
Domini erant hominibus incomprehensibilia post adventum ipsius comprehendi
potuerunt, credibile satis factum est nobis, qui videmus adhuc per speculum in
enigmate , quod si qua sunt adhuc que qualiter iusta sint investigare nequimus,
adveniente eo qui illuminaturus est abscondita tenebrarum etiam ipsa efficientur
manifesta. Quid autem dicturus sit ipse nobis super hoc aut quid responsurus
ignoramus, set si responderet: «Inter cetera prescivi illos futuros superbos, si
venirent ad tempus pubertatis, et abusuros libertate arbitrii, secundum quod et
fecerunt innumere multitudines hominum quibus datum est tempus et arbitrium
faciendi bonum et malum, voluique malas arbores ex parte succidere in radice»,
nonne satisfactum esset scrupuloso iudicii scrutatori? Set quare istud
querimus per ambages? Nonne si sane sapimus in origine questionis disscussum
est, ubi dictum est de duobus pueris quod cum nondum nati fuissent aut aliquid
|
|