finis respectu efficientis, ut patet ex dictis. Et ideo non sequitur, quia
accipitur methaphora secundum rem inferiorem in nobilitate et non secundum
rem superiorem; sicut non sequitur "Adamas est lapis proprie,
Christus autem est lapis methaphorice, ergo adamas est nobilior quam
Christus".
Ad tertium dicendum quod, secundum Philosophum in II De anima
et Themistium super hoc expressius, duplex est finis, scilicet quod et cui.
Illud ergo quod desideratur tamquam finis non est inconveniens quod sit
minus nobile quam illud quod ordinatur ad finem, sicut exemplificat
Themistius de sanitate et felicitate scilicet inherente. Omnis enim perfectio
corporis et anime est talis finis qui certe sinpliciter loquendo minus nobilis
est quam corpus et anima, cum substantia sit simpliciter nobilior quam
accidens; quod accidit quia iste non est ultimus finis. Sed ultimus finis
est subiectum cui talis finis desideratur. Sanitas enim, sicut dicit Themistius,
appetitur propter sanum esse et felicitas propter felicem esse.
Unde sanitas non est finis medici et artis medicinalis nisi in quantum
utrumque ad hominem ordinatur perficiendum, quia anima non perficitur
arte medicine et corpus sanitate nisi in quantum et anima et corpus sunt
hominis, qui quidem simpliciter est nobilior omni perfectione sua accidentali.
/*
[7] Sexta ratio accipitur ex parte persone presidentis.
Ille enim qui licite potest exigere bona temporalia pro minori bono
et condempnare ad ea persolvenda pro minori malo, multo magis potest
hoc licite facere pro maiori bono et pro maiori malo Sed ille qui presidet,
|
|