IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 31
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister de caritate, hic determinat de eius duratione.
Dividitur autem in partes duas: in prima parte determinat de duratione caritatis
quantum ad suam essentiam; in secunda de duratione eius quantum ad ordinem
eius, ostendens qualis in Christo fuerit, et in beatis futurus sit, ibi: «Nunc
autem superest investigare si Christus, secundum quod homo, ordinem diligendi
praescriptum servaverit».
Prima in duas: in prima determinat de duratione caritatis; in secunda de duratione
aliorum habituum, ibi: «Advertendum etiam est» etc. Circa primum tria facit:
primo ponit opinionem falsam quorumdam, qui dixerunt caritatem non posse
amitti, et rationes opinionis illius; secundo obiicit in contrarium, ibi: «Quos ratio
vincit, et auctoritas»; tertio solvit rationes in contrarium inductas, ibi: «Quod
vero Apostolus ait, caritas nunquam excidit, pro illis nullatenus facit».
|
|