laycus. Sed quia caro et sanguis revelavit hoc pape, ideo fecit istos
IIII cardinales de parentela sua. Edificavit enim Sion in sanguinibus,
sicut et aliqui alii Romani pontifices fecerunt aliquando;
de quibus dicit Micheas III: Qui edificatis Sion in sanguinibus
et Ierusalem in iniquitate.
Credo certissime in conscientia mea, et est michi firmiter persuasum,
quod mille fratres Minores sunt in Ordine beati Francisci,
cuius Ordinis modicus et infimus frater sum ego, qui magis
ydonei essent ad cardinalatum habendum, ratione scientie et
sancte vite, quam multi qui ratione parentele a Romanis pontificibus
pluries sunt promoti. Non longe petatur exemplum.
Papa Urbanus quartus, natione Trecensis, ad cardinalatum promovit
dominum Angérum, nepotem suum, et sublimavit et exaltavit
eum super omnes cardinales curie quantum ad divitias et
honores; et erat prius vilis scolaris, in tantum ut etiam aliorum
scolarium, cum quibus studebat, carnes a macello portaret. Et
processu temporis repertum est quod filius pape esset. Et ita
promovent et exaltant bastardos sive spurios suos et dicunt quod
sunt nepotes sui, fratrum suorum filii. Non sic fecit beatus Iob,
qui de se ipso dicit, XXXI: Si abscondi quasi homo peccatum
meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Et certe isti tales,
cum promoti sunt ad dominium et dignitates et habent divitias
et accessum ad papam, maximi reputantur. Sed audi remedium
in consolationem de aliquo prebendato qui in filiis spuriis
delectatur, Iob 27: Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio
erunt; et nepotes eius non saturabuntur pane. Igitur ... dilig[itur],
pro [eo] quod turpis [est] et [defor]mis nec non et gibbosa et
illegittime nata.
Porro quartum infortunium domini Stephani fuit quia domina
Traversaria, uxor eius, ex qua in civitate Ravenne et per Romagnolam
habebat divitias, gloriam et honorem, uná cum filio ex
ea progenito ultimum diem clausit. Quocirca oportuit eum ire
Venecias ad habitandum, et ibi in magna paupertate et miseria
ultimum diem clausit. Ideo dicit Iob XXI: Iste moritur robustus
et sanus, dives et felix. Viscera eius plena sunt adipe, et medulis
ossa illius irrigantur. Alius quidem moritur in amaritudine
|
|