habere adiutorium cunctis diebus quibus vixero. Nec est tibi
conueniens, postquam veni ad requirendum tuam amiciciam
me confusum a te repellere, ex quo de te apparet misericordia
et operum rectitudo, quamuis non facias hec ad apparentiam,
nec manifestentur opera tua alicui. Nam iusti rectitudo non
potest occultari, nec misericordia misericordis, quamuis illas
nitatur occultare; etenim ad modum ambre, quam si ligauerit
quis in peciam, ipsa non pro tanto cessat redolere. Tu autem
non permutes mihi tuam consuetudinem, nec mihi tuam
prohibeas amiciciam. Et ait ei mus: Scito quod odium maximum
est odium substantiale; nam odium accidentale cessat,
cum cessat accidens; odium vero substantiale non potest cessare.
Sunt autem duo: sicut odium elephantis cum leone,
quoniam est odium belli; aliquando enim interficit elephas
leonem, aliquando vero leo elephantem. Alterum vero odium
est ex duabus rebus propter vnam, sicut quod est inter te
et murilegum et odium quod est inter te et me; quoniam hoc
odium non est propter malum quod est a me aduersus te,
si hoc odium est inter nos propter malum quod scriptum
est de me et [a]vobis. Nec vnquam pax est in odio substantiali;
quamuis pacem habeant, in fine tamen peruertitur, nec
est confidendum de pace inimici. Aqua enim, ad ignem calefacta
vt sit calida sicut ignis, si proiciatur super ignem, extinguit
illum. Assimulauerunt quoque sapientes illum qui suo
adheret inimico, et qui ponit serpentem in manu sua nec scit
quando aduertatur super ipsum ut mordeat eum. Vir autem
intelligens et doctrinatus nunquam credit suo inimico, sed
elongat se ab eo, ne ei contingat sicut cuidam qui serpentem
nutriuit in domo sua. Inquit coruus: Quomodo fuit hoc? Respondit
mus:
|
|