Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 838


Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod activa vita consistit in omnibus
agibilibus, sive sint ad seipsum, sive ad alium; sed principaliter consistit
in his quae ad alium sunt; quia bonum multorum, secundum Philosophum in
principio Ethic., est divinius quam bonum unius; unde et iustitia quae ad
alterum est, a Philosopho in 5 Ethic., dicitur esse pulcherrima virtutum.
Sicut autem vita contemplativa consistit principaliter in optimo contemplabili,
ita vita activa in optimo agibili.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod per ea quae ad seipsum sunt homo disponit
se tantum ad contemplativam; licet per ea quae ad alium comparantur, homo et
se et alios disponat, ubi divinius est.
Ad secundum dicendum, quod in hoc ipso quod homo aliorum saluti et regimini
studet, se plus diligit, et sibi meliorem partem reservat: quia divinius est et sibi
et aliis causam bonae operationis esse, quam sibi tantum, sicut dicit
Philosophus in 10 Ethic.
Ad tertium dicendum, quod doctrina est duplex. Quaedam quae ad cognitionem
veritatis tantum ordinatur; et haec quamvis ad alterum sit, limites tamen vitae
contemplativae non exit. Est autem quaedam doctrina quae ordinatur ad persuadendum
bonos mores, quae praedicatio dicitur; et haec ad vitam activam
pertinet. Unde Gregorius: «Qui ad laborem praedicationis se
dirigit, minus videt, et amplius parit»: et sic significatur per Liam, quae erat
fecunda, et lippis oculis. Vel dicendum, quod doctrina potest dupliciter considerari.
Uno modo secundum quod est ad exercitium cognitionis, et profectum
ipsius docentis; et sic ad vitam contemplativam pertinet. Alio modo secundum
quod intenditur bonum alterius. Sic autem ea quae cognitionis sunt etiam speculativae,
exercentur per modum dispositionis rerum temporalium (inter quae
proximus computatur), quod «activa vitae est; et ideo Gregorius dicit super
Ezech., quod activa vita est panem esurienti tribuere, verbum
sapientiae nescientem docere» etc.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod duplex est cognitio. Una speculativa,
cuius finis est veritas, secundum Philosophum in 2 Metaph. Alia
cuius finis est operatio, quae est causa et regula eorum quae per hominem
fiunt. Quae autem ab homine fiunt, quaedam dicuntur factibilia, quae fiunt per
transmutationem aliquam exterioris materiae, sicut contingit in operationibus
artis mechanicae; quaedam vero non transeunt in transmutationem exterioris
materiae, sed in moderationem propriarum passionum et operationum.

Torna all'inizio