Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 55


IN FESTIUITATE DEDICATIONIS AECCLESIAE


Cerei accensi ad priores Uesperas per omnia altaria, quae ipsa die sacrata
fuerunt, non exstinguantur usque in crastinum post Completorium.
Cantica Laetare Ierusalem. Vrbs fortitudinis. Non uocaberis ultra . Ipsa die
celebretur missa per unumquodque altare si numerus sacerdotum tantus
est. Dicta Tercia agatur processio festiua in albis aut circa monasterium,
si locus aptus est, aut per claustrum praecedentibus quae festiuam
processionem praecedere solent, et ingrediatur monasterium per maiores
ianuas fiatque statio ante crucifixum. Psalmi ad Uesperas qui in festiuitate
uirginum dici solent. Haec festiuitas octauas habet.

<DE FESTIUITATIBUS TERCIAE DIGNITATIS>


Sunt aliae terciae dignitatis festiuitates, quae non tantopere celebrantur.
Hae autem sunt: Festiuitates sancti Vincentii, Conuersio sancti Pauli,
Philippi et Iacobi, Inuentio sanctae Crucis, Iacobi apostoli, sancti Petri
in calendis augusti, Laurentii martyris, octaua dies Assumptionis sanctae
Mariae, Bartholomei apostoli, Augustini doctoris, Decollatio Ioannis
Baptistae, Exaltatio sanctae crucis, Mathei apostoli, Symonis et Iudae,
beati Martini, Thomae apostoli et si quae aliae festiuitates ita celebrari
instituantur.
Pridie ante has festiuitates parentur duo presbyterii altaria, presbyterium
et chorus. Ad Nonam et ad Uesperas pulsentur signa sicut priuatis
duodecim lectionibus, nisi quod maiora signa pulsari debent. Tria
candelabra ante altare et caetera luminaria, quae circa altare sunt, accendantur.
Uesperae cum una antiphona de ipsa festiuitate canantur, nisi
praecedat festiuitas de qua dicantur Uesperae usque ad capitulum.
Responsorium si propria hystoria est, duo fratres canant in froccis suis;
si non est propria hystoria, sicut in festiuitatibus quorundam apostolorum
aut si iam cantata est, quemadmodum octaua die Assumptionis
sanctae Mariae, duo pueri dicant breue responsorium. Sacerdos indutus
cappa incenset altaria, conuersus sit in alba. In crastino ad inuitatorium
duo in cappis. Tria responsoria in tribus nocturnis singuli singula;
quartum responsorium duo, octauum tres, duodecimum quatuor, quod

Torna all'inizio