Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 42


Non nigra, non fetens, rubeoque intensa colore;
Unda nec humore veniens tenuissima crudo,
Livida, nec pallens, natat in qua nebula summo,
Ac obscura fuit per totum, et sanguine feda;
Squamia deterior non est, nec aranea si qua,
Quam qui senper adest intentus ubique nocere:
Non moribus trutior est incurabilis hoste
Continuo, pulsusque minar fanistior ille.
Aspice quanta tuis adsint adsperrima fatis.
Sic et angelici ductu Michaëlis agones
In Satanam missi, conflato verbere belli;
Sic in te currunt hostes letalius omnes;
Sic stomacata sinit Perusina potentia tota;
Romani hac ardent hic, et tua vulnera labunt.
Antiqui sunt luce hostes: magis hoste cavendum
Antiquo, quam senper alit precordia falsa.
In tam solicito concepit milite lata,
Ac in se plene volvens hec omnia Fulgi-
Nas, ait: - O populus infelix, nullus in orbe
Est magis hoc nostro viduate sortis, ab omni
Privati auxilio: non est adiutor amaris,
Rebus et adversis desistit amicus amico;
Deficit omnis amans cum tempora nubila fiunt.
Nil nobis aliud restat nisi iussa subire:
Que Perusinus agit, iubet, vult, integra fiant. -
Panduntur porte, claves traduntur et urbis;
Vestitur currus, vestitur et inde bubulcus
Scarleto, simul atque boves ornantur eodem,
Omnes atque rote regali veste refulte;
Imponiteque fores ibi desuper, atque veuntur
Tibridis in sedes, qua sunt Perusinica singna.

Torna all'inizio