43
Tancredus ergo dum fossatum impleri conspiceret, mox ignem
atque fomentum, quo facilius accenderetur, intus immittendum
ad comburendum ligna accelerat. E contra autem dum per canalem
ligneum aqua derivata intus deflueret, ignis immissus
extinguitur. Quo extincto, iterum qui erant in machina
cum longissima pertica in cuius summo uncinus ingens
ferreus erat, ipsum antemurale qui et vulgo barbacanus
dicitur, divellere incipiunt. At illi qui barbacanum defendebant,
videntes perticam barbacanum diruentem, eam violenter tenentes
succidunt. Cumque sic tertio alie pertice ad divellendum extense,
tertio etiam ab eis succise fuissent, postremo acriter iterum
extendentes, partem ex eo non modicam dirruerunt.
44
Cumque hoc viso cives exterrerentur, universique terga dederunt;
portamque ingressi in aliam partem urbis, que munitione
tutior erat, sese recipiunt. Evestigio autem falanx regia
continuo porta introeuntes, dum eos insequuntur quosque
ante se inveniunt, unanimiter feriendo prosternunt. Cives ergo
qui in prefata se parte civitatis receperant, dum viderent se nullum
evadendi vestigium posse reperire, hostibus negligenter resistentes,
ipsam eos partem urbis intrare consentiunt.
45
Cum ergo civitas sic ingressa a Regis bellatoribus hunc illuncque
debachantibus depopularetur, Rogerius de Plenco, qui
supra memoratus est, cum aliis comprehensus ad Regem moriturus
perducitur. Cumque Tancredus latens Rege summopere
iubente quereretur, tandem a quodam proditus, ante conspectum
ipsius presentatur; quo Rex viso, super ipsius inventione quam
maxime letatus est.
|
|