Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 748


Alia difficultas est in passionibus illatis tolerandis, cuius sustinentia ad octavam
beatitudinem pertinet, qua dicitur: «Beati qui persecutionem patiuntur
propter iustitiam». Sed quia ista iustitia est manifestativa omnium praecedentium,
ideo nec speciale sibi praemium redditur, sed redditur ad caput, idest ad
praemium positum in prima beatitudine, ut per hoc ostendatur quod omnium
beatitudinum praemia ei debentur; et propter hoc etiam non attribuitur alicui
speciali dono. Sed quarta attribuitur dono fortitudinis.
Ad donum autem pietatis pertinet perficere in his quae ad alterum sunt. Ad alterum
autem aliquis bene se habet dupliciter. Uno modo, ut molestiae ei non inferantur,
etiam si ipse prius intulerit; et hoc pertinet ad secundam beatitudinem,
qua dicitur: «Beati mites»; Glossa: «Qui cedunt improbis, et vincunt in bono
malum». Et quia impugnatio proximi plerumque contingit propter pacificam possessionem
temporalium bonorum, ideo in hac beatitudine ponitur, quantum ad
statum patriae, possessio terrae, scilicet viventium. Alio modo aliquis se habet
bene ad alterum, ut beneficia ei exhibeat: et hoc pertinet ad quintam beatitudinem,
qua dicitur: «Beati misericordes», et ponitur pro praemio liberatio ab omni
miseria, cuius intuitu aliquis miserias aliorum relevat. Sed quia difficilius est
benefacere quam non nocere; ideo secunda beatitudo attribuitur dono exequenti,
scilicet pietati; quinta autem dono dirigenti, scilicet consilio, quod ad alterum
est, sicut et pietas. Scientia enim non dicit ordinem ad alterum, sicut nec timor.
Ordo autem harum beatitudinum accipitur secundum quod ab exterioribus
homo magis ad interiora progreditur: quia maxime extrinseca sunt bona temporalia
exteriora; post hoc autem passiones innatae; post hoc operationes propriae
exteriores: tum quia in his est labor: post hoc compassio interior; post
hoc apprehensio; post hoc ordinatio. Passio vero illata ponitur ultima, quasi
aliorum manifestativa.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod beatitudines dicuntur virtutes, inquantum
sunt actus perfectarum virtutum, scilicet donorum; et ideo beatitudines respondent
donis sicut operationes habitibus.
Ad secundum dicendum, quod virtus imperfecta facit sperare beatitudinem futuram
solum merendo ipsam; sed virtus perfecta per meritum et assimilationem
ad ipsam; sicut etiam pueros bonae indolis dicimus felices, secundum
Philosophum in 1 Ethic., inquantum in eis quoddam indicium futurae
felicitatis apparet.
Ad tertium dicendum, quod habitus donorum sunt idem in via et in patria; actus
autem non; et ideo beatitudines geminantur, non autem dona.
Ad quartum dicendum, quod dona sunt tantum a Deo, et ideo praeordinantur
secundum quod sunt perfectiora: sic enim sunt Deo propinquiora. Sed operationes
donorum, quae sunt etiam beatitudines, sunt etiam a nobis; et ideo ordinantur
secundum quod sunt priora quo ad nos, quibus est ascensus ab inferioribus
ad superiora, et de imperfectis ad perfecta.

Torna all'inizio