Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 19


ecclesiis, invitus forsitan, vel potius provocatus intulerat, integre restauranda
sancivit. Mirabiliter etiam Deus ipsum beavit in exitu, quod liberis
fecundatus adultis, sed persona vestra precipue, domine, in cuius humeris
honorem et onus regiminis glorificatus appendit, ad patriam, quo iter
est omnibus, feliciter utinam, victurus accessit. Ex quo pulchra spes vel
plenaria certitudo et certa fiducia datur in gentibus, ut licet occasum sol
ille petierit, per cuiusdam tamen continuationis ordinem relucescat in
vobis, et licet fructificus cultor ille iustitie, magnificus auctor pacis operas
et culturas suas moderantis omnia mortis severitate suspenderit, pacem
tamen et iustitiam semper excolat et operetur in vobis. Et sic pater abesse
non creditur, dum vivere speratur in filio, nec creditur tam pretiosa hereditas
amisisse patronum, dum eius confidit invenire dominium tam suave,
tam placidum in herede. Immo si salva patris reverentia loquimur, satis
consueto salubrius fideles vestri, scilicet regnicole, potissime sperant sub
umbra vestri dominii protegi et sub vestro regimine confoveri, ex eo
sumentes efficax argumentum, ut qui nostis paternos mores nature generositate
portendere, regnantis officium, quod etas in vobis et natura consolidat,
gerere velitis in subditis et sciatis. Vos igitur, gloriosissime domine,
cuius adventum universorum mentes expectant et vota suspirant, sic
vestrorum fidelium expectationibus consulatis, ut spes que consuevit animam
plus debito dilata conterere, ipsos in tam votiva prestolatione reficiat,
et status pacificus regni vestri, quod maiestatis vestre presidium affectuose
desiderat, ex tam grati regis presentia revirescat.

Torna all'inizio