se recepisse; totam urbem esse in motu; multos civium ad arma  
concurrere. Tunc cancellarius milites comitis Gravinensis suosque  
iussit armari et ante palatium convenire; missique sunt per urbem  
hostiarii, qui cives ab armis iuberent discedere populique metum  
sedarent. Inde voce preconia denunciatur Hispanis ut omnes  
eadem die Farum transeant, alioquin in crastino quotquot eorum  
inventi fuerint in carcerem retrudendos. At illi, relictis armis,  
ut eis imperatum fuerat, prout quisque celerius poterat, in Calabriam 
transierunt. Greci vero quod Messane gestum fuerat  
audientes, spe lucri fugientibus occurrebant et multis eos verberibus 
affligentes, tandem saucios, nudos omniumque rerum  
inopes dimittebant; quorum magna pars in Solanie silve nivibus 
perierunt hiemis asperitate consumpti. Urbis ergo tumultu  
sedato, Bartholomeus Lusciensis cancellarium adiens, ultro confessus 
est eiusdem se conspirationis fuisse participem, veniamque  
postulans et congruam satisfactionem offerens, Egidii Venusini  
abbatis precibus impetravit ut extra regni terminos aliquanti temporis 
sustineret exilium, donec universis proditoribus expulsis integreque 
paci curia restituta, regis eum indulgentia revocaret,  
terra ipsius interim ab eodem Egidio possidenda. Huius secutus  
exemplum, Rogerius Sorellus se quoque manifestavit cum aliis  
iurasse, multis persuasionum fraudibus circumventum; sed idem,  
venia non impetrata, carceri datus est, eo quod id tarde confessus  
fuerat, cum iam omnes coniurationis auctores Henrici comitis  
indicio proderentur. Hostibus itaque cognitis, ingens cancellarium 
sollicitudinum turba concusserat ambigentem cui se consilio potissimum 
inclinaret. Amicorum enim eius plerique coniuratorum 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
 
  |