Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 95


dictas tum per alias, que assignari possent et quas causa brevitatis
omitto, peccent contra trivium, quod sunt sciencie de sermone, relinquo
cuilibet volenti et scienti subtiliter contemplari.
 
Capitulum IV
 
DE IPSIS CONCLUSIONIBUS IN SPECIALI
 
1. Quantum ad clericos
 
Scientes quod, si in duricia permanseritis Pharaonis, apponemus
siquidem gladium temporalem, ut, quos blanda pietate movere non
possumus, domacione durioris baculi conteramus, alii conterantur.
Scientes quod, si negligentes fueritis adimplere mandata, non solum
excommunicacionis summa, verum eciam pena pecuniaria concitabo.
Sciens quod si te mora tardaverit diuturna, excommunicacionis summam
te noveris incursurum.
 
2. Quantum ad religiosos
 
Sciens quod, non qui inceperit, sed qui perseveravit salvus erit.
Sciens quod, sicut legitime certans coronatur in celo, ita non certanti
corona penitus denegatur. Scientes quod, si fortes in bello fueritis, de
labore ad requiem, de merore ad gaudium ibimus, et vitam mutamus
transitoriam in eternam .
 
3. Quantum ad potentes et volentes
 
Pro certo autem vos scire volumus quod vobis nostri brachii non
deerit auxilium in quantum se vobis primo ministrabit. Scientes quod
pro tanti collacione beneficii et liberalis benivolencie gracia teneri volo
vestre obligatus, quoad vivam, magnitudini. Scientes quod, ubi aliud
supervenerit obstaculum, erimus in vestris serviciis prompti et
liberi obsequentes.
 
4. De conclusionibus inter communia terrarum
 
Scientes quod, nisi nostrates restitucio fiat in integrum usque ad
satisfaccionem condignam, et vestrates represalias concedemus. Ceterum,
si ad nostras manus pervenerit malefactor, nobilitati vestre personaliter
transmittemus. Scientes quod, si nobis quam cicius vestra
subsidia non succurrunt, civitatem nostram noveritis destruccionis periculo
subiacere. Pro certo tenentes quod, quam cicius nobis vestra

Torna all'inizio