est, carnalium operum, in peccatis eorum, qui primi patris et matris  
imitatores in criminibus effecti sunt. Completis vero quadraginta  
annis, filii qui remanserunt ex illis terram promisionis ingressi  
sunt, quia completa quadragesima generatione Ecclesie, deficiente  
secundo statu, renovabitur tertius, in quo visuri sunt illi 
qui ad tempus illud pervenient, quid sibi voluerit in spiritu terra 
illa, que dicta est fluere lac et mel, sive illud quod per prophetam 
dicitur: «letare Ierusalem et diem festum agite omnes qui diligitis 
illam. Gaudete gaudio omnes qui lugebatis super eam ut potemini 
a lacte, et satiemini ab ubere consolationis eius», et cetera que ibi 
secuntur. Sed quid est quod gaudium Ierusalem luctus preire dicitur,  
nisi intelligatur illud, quod per seipsam Veritas dicit; «mulier 
cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius, cum autem pepererit,  
presuram iam non meminit propter gaudium, quia natus 
est homo in mundo?» Que est autem hora hec, nisi magnum illud 
prelium, quod habiture sunt cum Ecclesia gentes, memoratum in 
sexta parte Apocalipsis ubi dicitur, «vidi bestiam et reges terre 
congregatos ad faciendum prelium, cum illo qui sedebat in equo, 
et cum exercitu eius», designatum vero in prelio gentium, quod 
habuerunt cum Iosue et exercitu eius? Hac in re, vigilanter pensandum  
quod filii Israel occidendo vicerunt, isti, non occidendo, 
sed moriendo victuri sunt. Sed neque illud pretereundum  
existimo, quod patres in introitu heremi, Mare Rubrum, filii vero 
in introitu terre, Iordanem, pari modo transire concessi sunt; quia 
et ibi per sacramentum baptismatis, quod visibili elemento celebratur,  
separatio quedam facta est inter infideles et fideles, et hic, 
per spiritale baptisma, quo sola inundatio Spiritus invisibiliter 
emundat corda electorum suorum, inter carnales et spiritales, lactis  
tamen participes et utentes solido cibo, parvulos in Christo et 
perfectos, distinguitur, ut compleatur prophetia Pauli qua dicitur: 
«videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem, facie ad
  |  
  |