per aliqualem adinventionem modi humani reductus, ad idem
etiam subiectum refertur. Ad argumentum vero dicendum
quod liber non semper intitulatur vel denominatur a subiecto
vel a causa materiali sed aliquando ab aliis causis, puta ab efficiente,
puta cum dicitur Liber Ysaie vel Ysaias , vel Paulus vel
Cato . Aliquando etiam ponitur finis, puta cum dicitur Ysagoge
Porfirii ad Predicamenta Aristotilis. Aliquando a forma vel modo
procedendi, sicut dicitur Liber posteriorum analeticorum, scilicet
quia per modum resolutorium procedit. Aliquando ab aliquo
alio accidente vel eventu, ut liber Macrobii Super Sompnium Scipionis .
Aliquando etiam ab eo quod continetur in libro, sicut
dicitur Liber decretorum vel Liber LXXXIII questionum . Et
sic iste liber dicitur et intitulatur Sententiarum quia continet
sententias Patrum theologicas, et antonomasice dicuntur sententie,
ut dictum est. In istis autem Sententiis id quod principaliter
intenditur Deus est.
|
|