Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

324


ipse a nemine iudicatur". non solum autem papa electionem
imperatoris habet examinare, confirmare et ipsum coronare, sed
etiam, exigente sua culpa et contumacia, potest ipsum ab
imperio deponere, quemadmodum quidam papa nomine Gregorius
deposuit Leonem imperatorem, qui [Christi] ymagines et
omnium sanctorum ubique comburi faciebat. Innocentius
etiam tercius deposuit Octonem, qui iura Ecclesie
violabat. Innocentius quoque .IIII.s deposuit Fredericum,
qui contra Ecclesiam tyrannidem exercebat. et
quoniam de imperio facta est mencio, ideo sciendum est
quod sedes imperialis et ius imperij primo fuit
apud Romanos et mansit inter eos per annos .CCCLI., a tempore
scilicet Octaviani, primi imperatoris, usque ad tempora Constantini
Constantinus enim, a beato Silvestro baptizatus
et curatus, sedem imperij occidentalis cum omnibus insignijs
imperialibus sancto Silvestro et successoribus suis
concessit et Constantinopolim ad similitudinem Rome edificavit
et in Greciam profectus fuit et Romaniam, quasi
nova Roma esset, appellavit et ibi sedem imperij sibi elegit.
mansit autem sedes et ius imperij apud Grecos per annos .CCCCLX.,
a primo scilicet Constantino usque ad Karolum Magnum. tunc

Torna all'inizio