Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 166

Liber II


breviterque narrabimus omnesque causae partes et quasi latebras, ut inde consilium alici possit, referabimus. Tum ea consilia, quae capi posse videbuntur, per confutationem excludemus remque ipsam omni ex parte ambiguam difficilemque reddemus, ita ut quemadmodum in superiori consultatione, tanquam in comoedia, certa omnia et parata relinquebamus; nunc incerta atque implicita omnia, tanquam in fine tragoediae relinquamus. Rogabimus deinde amicum et per se ei charissimas, ut per deum, per suam fidem, per nostram amicitiam obtestabimur, ut recte nobis et fideliter consulat nostraeque huic vel sollicitudini vel curae vel dignitati vel saluti subveniat. Quantum momenti sit in consilio capiendo ad res vel bene vel male gerendas, ostendemus. Postremo, quantum illi debituri simus, quantique hoc consilium facturi, declarabimus, nosque illi vicissim et nostra omnia singillatim <pollicebimur>. Atque haec fere in nostris rebus servanda sunt.
De optandi ratione.
Cap. XXVIII.
In alienis porro, quae futurae incertaeque sint, varie afficimur. Sed, quod ad hunc locum spectat, in primis optamus. Optandi autem ratio duplex est. Aut enim rem quampiam optamus, ut opes, dignitates, valetudinem, vitam aut in re, quae parta iam sit, aliquid evenire cupimus, ut in opibus conservationem,

Torna all'inizio