"Tiphoeius". 19 In semiuocalibus similiter sunt alie prepositiue
aliis in eadem sillaba: mn , ut "Mnesteus", "amnis"; sm , ut "smaragdus".
20 In fine autem sillabe omnes liquide ante s inueniuntur,
ut "puls", "hiems", "mons", "ars"; similiter ante x , excepta
m , ut "falx", "lanx", "arx". 21 In mutis preponitur b et g , sequente d ,
ut "abdit", "Migdon"; c uero et p preponuntur sequente t , ut
"tactus", "aptus". 22 Semiuocalis nulla preponitur mutis, nisi s
sequentibus b, c, p, q, t , ut "asbestus", "scutum", "spes", "squalor",
"status". 23 Mute omnes (preter b et f , que non preponuntur n )
preponuntur liquidis l, n, r , ut "blandus", "clam", "Abodlas", "flos",
"glos", "plus", "Athlas", "Cnidus", "Cidnus", "gnarus", "Terapne",
"Ethna", "breuis", "creber", "draco", "frater", "gratus", "pratum",
"tractus". 24 Ante m quoque inueniuntur c, d, g, t , ut "Alcmene",
"Admetus", "agmen", "Tmolus". 25 Tres uero consonantes non aliter
possunt iungi in principio sillabe, nisi sint prime, s, p, c ,
secunde post s, c, p, t, PH , ut "scriba", "splendidus", "stratus",
|
|