Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 18


Nam quid tibi proinde reuera successerit ecce subiungit ystoria,
successus congruos et incongruos non obmittens.
Existente igitur Medea inter patrem et Iasonem, licet multo esset
rubore perfusa, tamen temperare non potuit suorum acies oculorum
quin, cum poterat, eorum intuitum uersus Iasonem dulcibus
aspectibus retorqueret, sic eius faciem et circumstantias faciei, flauos
crines, corpus, et membra corporis intentis ymaginationibus contemplando
quod repente in concupiscentia eius exarsit et feruentis
amoris in animo cecum concepit ardorem. Non illi
est cura ciborum uesci dulcedine nec gustare pocula melliflue potionis. Est
enim sibi tunc cibus et potus Iasonis dulcis aspectus, quem totum
clausum gestat in corde et in cuius amore libidinis repletus est
stomachus saturatus. Cum igitur inspiciebatur ab aliis qui intuebantur
eam ciborum gustibus sic cessasse, attribuebant eidem non
amoris causa hoc in ipsa procedere sed sola forte ratione ruboris.
Medea ergo tanti feruoris exasperata cupidine conceptum crimen
satis conatur obtegere ut non solum ab hiis a quibus inspicitur percipi
forte posset, sed etiam a seipsa probabilis excusationis argumenta
producit quibus illud quod esse posset nefas in virgine excusabile
conuertat in fas. Inde est quod tenui sono suos eburneos infra
dentes collidit hec uerba: "O utinam iste barbarus tam speciosus
tam nobilis michi maritali copula iungeretur, " ut sibi ipsa daret intelligi
inculpabili affectione illud appetere quod culpa et crimine non
carebat. Omnium enim mulierum semper est moris vt cum inhonesto
desiderio virum aliquem appetunt, sub alicuius honestatis
uelamine suas excusationes intendant.
Conuiuii igitur fine facto, Medea de sui patris licentia camerarum
suarum intrat archana, et Iason et Hercules quadam eius palatii
recipiuntur in camera iussu regis. Medea autem in sui secreto cubiculo
sola persistens, ex concepti amoris flama uexata, anxietate
multa torquetur et multis fatigata suspiriis satis sollicite cogitat in
seipsa qualiter sui ardoris flammis posset occurrere per satisfactionem
proprie voluptatis. Set virginei pudoris pusillanimitate
deuicta cedit audacie, cum in ea pugnet amor et pudor. Instat amor
ut audeat sed per ignominiam pudor uetat. Et sic duplici uexata

Torna all'inizio