pro eorum utilitate tandem velut invitus Romam ire
quadragesimali tempore acquievit. Quod mox vir sanctus per
spiritum recognoscens, velut indignans scripsit astanti cuidam fratri
quia videlicet ille bonus vir pro huiusmodi negotio Romam
ire presumpsit. Ille autem admirans unde hoc magister agnosceret,
cum quo videlicet nemo aliunde veniens colloquium habuisset, rem
sollicite perquisivit et ita esse sicut vir venerabilis dixerat comprobavit.
Pergit ille ad alium suum condiscipulum, videlicet Ingelbertum,
qui inclusus manebat, et magistrum hęc dixisse et sine
dubio prophetię spiritum habere prorsus affirmat. Ille autem
detestans et penitus denegans, fratrem corripuit, et quia hoc falsum
esset, inprecationis se vinculis obligavit dicens: «Si ille»,
inquit, «hoc per prophetię spiritum et non magis per diabolum
dixit, non me omnipotens Deus in hoc reclusorio perseverare
permittat». Dictum factumque est. Nam vix paucis diebus
transactis, Ingelbertus fracto reclusorio sine magistri licentia
abiit et eum in hac vita, sicut dicitur, numquam ulterius
vidit.
LVII. Alius frater, Gaudentius nomine, abbatis videlicet
huius monasterii sancti Vincentii pater, cum magno fervore conversus,
ardentiori postmodum spiritu in Dei est servitio conversatus.
Hic aliquando beato Romualdo licentiam petiit,
|
1
5
10
15
20
|