Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 374


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut supra dixit Magister, gratia dupliciter
dicitur: uno modo donum gratuitum; alio modo ipse Deus gratis dans. Dona
autem gratuita proprie dicuntur quae naturalibus superaddita sunt: sine quibus
donis homo multa bona facere potest, quamvis non meritoria; nihil tamen boni
potest facere sine gratia Dei, secundum quod intelligitur gratia ipse Deus gratis
dans, eo quod ipse est principium omnis boni non tantum in hominibus sed
etiam in aliis creaturis: et sic intelligendum est quod dicitur: «Sine me
nihil potestis facere»; et sic etiam potest intelligi quod Apostolus dicit, quod
«non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis». Vel intelligendum
est de cogitatione illorum quae ad fidem pertinent, quae capacitatem naturalis
rationis excedunt; et ad haec homo sufficiens non est sine gratia fidei.
Unde patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod Deus non tantum iuvat nos ad bene agendum per
habitum gratiae, sed etiam interius operando in ipsa voluntate, sicut in qualibet
re operatur, et exterius occasiones et auxilia praebendo ad bene agendum; et
sine his omnibus nullus bene facere potest: oportet enim quod sicut motus difformes
regulantur a motu uniformi, ita voluntates nostrae, quae in bonum et malum
flecti possunt, dirigantur ab illa voluntate quae non nisi recta esse potest.
Vel dicendum, quod intelligit de bono meritorio.
Ad quartum dicendum, quod aliquis potest dici iustus dupliciter: vel iustitia
civili, vel iustitia infusa. Iustitia autem civili potest aliquis iustus effici sine aliqua
gratia naturalibus superaddita; non autem iustitia infusa. Neutra tamen
iustitia consistit in hoc quod est iusta operari: non enim quicumque iusta operatur,
iustus est, sed qui haec operatur sicut iustus, ut 2 Ethic. dicitur. Unde non
sequitur, si etiam iustitia civilis sine gratia haberi non posset, quod homo per
liberum arbitrium non posset iusta operari.
Ad quintum dicendum, quod bonum opus dicitur dupliciter. Vel opus quod est a
virtute procedens, ea informatum; et hoc opus bonum naturalem perfectionem
rationis excedit, sive sit virtus acquisita, sive infusa; unde talis actus non elicitur
a potentia nisi sit per habitum virtutis perfecta. Est autem aliud bonum opus
etiam virtutem antecedens, quod virtutem acquisitam causat, et ad infusam
disponit, ut patet in eo qui iusta operatur non sicut iustus, quia indelectabiliter;
et talis operatio naturalem perfectionem rationis non excedit, quia tota rectitudo
huius operis est secundum regulam rationis, in qua sunt principia iuris, quibus
opus bonum regulatur; nisi forte secundum quod quaelibet operatio excedit
potentiam, sicut complementum eius.

Torna all'inizio