LIV. DE SOLUTIONE IURAMENTI IN LITTE. 
ITEM si littigantes super causa vel cause articulo in iuditio  
iuramentum requisiverint a parte adversa, solvat iurans et qui  
iuramentum detulerit imperiales .VI. pro quolibet usque in soldis  
quinque et abinde supra solvatur iudicatura et, predictis solutis, a  
iudicatura absolvatur incontinenti et confitens cogatur per dominum  
castellanum vel eius vicarium ad solvendum parti adverse. Et si  
quis debitum negativerit, tunc persolvatur per actorem iudicatura  
consueta ad rationem soldorum duorum pro libra, nisi fuerit  
incontinenti soluta; quo casu tantum ad rationem soldi unius pro  
libra solvere teneatur. In fine vero cause reus convictus iudicaturam  
restituat actori qui solvit. 
LV. DE PROTESTATIONE RELATIONIS SAXIMENTI CORAM  
CASTELLANO FIENDA ET DE TERMINO PROSECUTIONIS  
SAXIMENTI. 
ITEM quod creditor, qui de saximento, ad petitionem suam  
facto, rellationem protestari non fecerit infra quinque dies coram  
castellano, eo ipso saximentum sit cassum, sed creditor qui  
causam saximenti a castellano impetraverit et non fuerit prosecutus  
infra sex menses, cum effectu ab ipso saximento cadat. 
LVI. QUOD NULLUS ADMITTATUR AD CONSIGNANDUM  
BONA SUA PRO SOLDIS VIGINTI VEL MINUS. 
ITEM quod nullus debitor pro soldis .XX. vel minus admittatur  
ad consignationem bonorum, sed ad solvendum debitum  
constringatur; si vero maior fuerit quantitas debiti ex qua soldos  
.XX. tantum petantur, ipsos solvere creditori compellatur, in  
rexiduo lix ordinate procedat.
  |  
  |