Salimbene de Adam: Cronica

Pag 67


peribunt. Ideo merito dicitur eis: Timete Dominum, omnes sancti
eius, quoniam non est inopia timentibus eum. Divites eguerunt et
esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono
.
Item probavit hoc Helyseus, quando mulieri vidue, que
creditur uxor Abdie prophete fuisse, oleum multiplicavit, ut
habetur IIII Reg. IIII, et quando panes multiplicavit tempore
famis, de quibus ministro suo dixit: Da populo, ut comedat. Hec
enim dicit Dominus: Comedent, et supererit; posuit itaque coram
eis. Qui comederunt, et superfuit iuxta verbum Domini
, 4 Reg.
IIII. Item quando multiplicavit farinam tempore obsidionis
Samarie, de qua dixit, 4 Reg. VII: Audite verbum Domini! Hec
dicit Dominus: In tempore hoc cras modius simile uno statere erit,
et duo modii ordei statere uno in porta Samarie
.
Item beatus Gregorius in primo Dialogorum dicit quod Nonnosus
monachus in monasterio suo oleum suis meritis et orationibus
multiplicavit; et in eodem primo libro, de Bonifatio, Ferentine
civitatis episcopo, narrat quod adhuc puer existens in horreo
matris sue multiplicavit frumentum et in cellario suo vinum et
XII denarios grossos ex auro quasi noviter productos ex fabrica
impetravit a Domino, quia totidem pauperibus dederat. Item presbiter
Sanctulus, amicus Gregorii, oleum multiplicavit et panem.
Item quidam sanctus pater, de quo in Vitis patrum legitur,
cum ad faciendum cum eo festum Dominice Resurrectionis alii
patres in Sabbato Sancto ivissent, orationem fudit ad Deum pro
cibariis habendis. Et ecce subito angeli missi a Deo detulerunt
ei panes pulcherrimos, quibus similes in tota Egypti provintia
nunquam visi fuerunt; portaverunt etiam dactillos, ficus recentes
et uvas et multa alia utilia et victui necessaria et coram istis
sanctis patribus posuerunt. Quorum copia usque ad festum Pentecostes
abundavit. Et mirati sunt valde gratias agentes omnium
bonorum largitori, qui aperit manum suam et implet omne animal
benedictione.
Item adhuc aliis modis dat Deus servis suis, quando indigent;
unde Sapiens in Eccle. II: Homini bono in conspectu suo dedit
sapientiam et scientiam et letitiam; peccatori autem dedit afflictionem
et curam superfluam, ut addat et congreget et tradat ei qui placuit

Torna all'inizio