id est IIIIor ecclesias, fecit hedificari, in quarum qualibet
quosdam sacerdotes fecit comorari.
20. Audiens autem ipse Imperator Dehli istos fratres
talem subiisse penam, misit et ordinavit ut ipse lo Melic penitus
caperetur et vinctis manibus ad eum duceretur. Qui cum ante
eum sic fuisset adductus, eum interrogabat quare mori fecerat
tam crudeliter illos fratres. Cum autem sic interogatus
fuisset, respondit ei: « Istos fratres sic mori permisi, quia ipsi
subvertere volebant legem nostram et malum etiam dixerunt de
propheta ». Tunc sic dixit Imperator: « Tu crudelissime canis,
cum vidisti quod Deus bis liberaverat eos ab igne, quomodo
fuisti sic ausus ut eis talem inferres mortem »? Hec dum sic
dixisset eum cum tota sua familia per medium scindi fecit, et quia
ipse talem mortem istos fratres in suum martirium fecit sustinere,
hoc ipse passus fuit in suum tantummodo detrimentum.
21. In hac autem contrata consuetudo quedam observatur;
nam nunquam corpus aliquod sepellitur, sed ipsa corpora solum
in campaneis dimittuntur et ex nimio calore cito consumuntur
et destruuntur. Unde corpora eorum fratrum bene quatuordecim
diebus illic fuerunt in sole, et ita recensia et integra
sunt inventa sicut erant illa die qua passi fuerunt suum martirium
gloriosum. Sic autem videntes qui in civitate erant christiani,
sua corpora receperunt et postea sepulture tradiderunt.
|
|