dixit: «Benigna me atque humillima intentione reprehendis».
6. Verba etiam in hunc modum mutantur, ut Ovidius in Phetontis
fabula, volens significare "pectus pavere, trepidare, formidare",
dixit: «Pavida trepidet formidine pectus».
7. Fiunt autem huiusmodi mutationes decentius in sinonimis
significantibus fere idem, quam in significantibus prorsus idem.
In huiusmodi vero conversionibus non solum sinonima exquirenda
sunt, set etiam quoquo modo congruenter ad hec herentia nomina,
seu adiectiva, seu fixa verba etiam, et adverbia, ut, si de
aliquo significare velimus, quod in omnibus iustus sit, dicamus:
omnia equa lance iustitię discretissime librat.
8. Ea, quę faciliore intelligentia per obliquum aliquem,
vel sine prepositione, vel cum prepositione proferemus,
venustiorem orationem interdum per nominativum proferimus,
ut Ambrosius, in ymno cuius initium est «Deus creator omnium»,
volens significare "te diligamus casto amore",
dixit «te diligat castus amor»; volens significare
"concrepemus te canora voce", dixit «Te vox canora concrepet»;
volens significare "ut reddamos artos solutos laboris
usui per quietem", dixit «artus solutos ut quies reddat laboris
usui». In huiusmodi autem mutatione tempus, locus,
instrumentum, causa, qualitas verbi, qualitas sinonimi, alia
etiam quoquo modo adherentia sunt attendenda: tempus, ut "ver
producit flores", flores producuntur in vere; locus, ut «Mantua
me genuit», id est Mantuę genitus sum; instrumentum, ut "mucro
meus amputabit caput tuum", id est mucrone meo amputabo
caput tuum; causa, ut in superiore exemplo «artus solutos ut
quies reddat laboris usui»; qualitas verbi, ut illud apostoli
«Expectatio creaturę revelationem filiorum Dei expectat»;
qualitas sinonimi, ut in superiore exemplo «te diligat castus
amor»; alia quoquo modo coherentia, ut «Te vox canora
concrepet, te mens adoret sobria».
9. Quando aliquod adiectivum sociatur parti vel accidenti,
multiplex est decora mutatio, ut si hominem habentem decorum
vultum, vel clarum genus significare velimus, dicamus: homo decori
vultus, homo decoro vultu, homo decorus vultu, homo decor<us>
vultum; homo clari generis, homo claro genere, homo
clarus genere, homo clarus genus. In huiusmodi positione dicitur:
"quis es genus?" Pro: quis es genere? Hoc tamen non est generale,
|
|