destructe, et Padus congelatus, super quem et mulieres faciebant
choreas, et milites in hastiludio discurrebant. Sed et rustici
cum plaustris, birotis et traçis Padum transibant. Et duravit
predictum gelu per duos menses. Et tunc dabatur sextarius frumenti
pro IX imperialibus in cursu, et sextarius spelte pro IIII
imperialium. Et domina regina, uxor Friderici imperatoris,
filli condam imperatoris Henrici, venit Regium veniendo de Apulia
et eundo in Alamanniam ad dictum virum suum. Et commune
Reginum fecit eidem domine, donec ibi stetit, expensas.
Anno Domini MCCXVII factus fuit papa Honorius III; qui
fecit concilium, in quo statuit quod ipso iure sint excommunicati
qui faciunt constitutionem quamlibet contra libertatem Ecclesie
et quod nullus sacerdos vel prelatus audiat leges, nec Parisius
legantur. Et deposuit episcopum qui Donatum non legerat. Et
ordinavit quod lumen semper precedat Eucharistiam et quod
sacerdos eam portet ante pectus ad infirmum.
Anno Domini MCCXVIII, in mense Iunii, iverunt Regini cum
suo exercitu in servitio Cremonensium et Parmensium contra
Mediolanenses et suam partem apud Çibellum; et fuit maximum
prelium inter eos quadam die Iovis inter temporales. Et multi
ex utraque parte mortui fuerunt, et plures capti. Et fuit iurata
societas inter Regium et Parmam; et dominus Guido de Regio
erat potestas Parme. Et eodem anno obsessa fuit Dalmiata a
peregrinis Christianis.
Anno Dominice incarnationis MCCXVIII, indictione VI, obsessa
fuit civitas Dalmiata in medio mensis Maii, Christiani omnes
in navibus ascenderunt et in sequenti ebdomada quadam die
Martis terram Egypti intraverunt et castrametati sunt apud
civitatem Dalmiate, et ibi steterunt per totam estatem et hyemem;
et in sequenti anno MCCXIX, indictione VII, quinto die
intrante mense Novembris, in vigilia sancti Leonardi, festo
veniente, ad honorem Domini nostri Iesu Christi capta fuit Dalmiata
a peregrinis Christianis, regnante Iohanne Ierosolimitano
rege, qui rex vir egregius, nobilis, prudens, magne fidei et discretionis
fuit, atque Ierosolimitano patriarcha, scientia et bonis
|
|