Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 575


pereunt, vel in fugam versi adeo efficiuntur timidi,
quod contra suos victores vix aut nunquam audent bella
committere. Quare si in bellis omnino est superabundandum
cautelis, non est praetermittendum quicquid in aliquo
casu potest exercitui esse proficuum, ne debelletur
ab hostibus. Contingit autem pluries diurno et notturno
tempore, quod, exercitu absque fossis et castris existente, et
non credentes hostes esse propinquos, supervenientibus
hostibus fugit exercitus debellatus. Igitur postquam exercitus
suam dietam complevit, alicubi vult pernoctare,
vel ulteriorem moram contrahere, si ad locum illum in
aliquo casu, vel in aliquo eventu hostes supervenire possunt,
statim circa exercitum fiendae surt fossae, erigendae
munitiones aliquae quasi ad modum castrorum: quia nihil
neque tam salutare neque tam necessarium invenitur
in bello, sicut si debite sunt factae munitiones, et recte constituta
sint castra ita, ut infra castrorum spatia totus exercitus
securus permaneat, quandocunque et undecunque supervenientes
hostes obsideant. Debet enim exercitus secum
ferre munitiones congruas, ut cum casti ametari voluerit,
quasi quandam munitam civitatem secum portasse
videatur. Viso utile esse circa exercitum facere fossas
et construere castra: reflat ostendere, quomodo huiusmodi
monitiones et castra sunt contruenda. Nam si hostes
sunt absentes facile est fossas circa exercitum fodere,
munitiones erigere et castra construere, Sed si adversarii
praesentes adsint, difficilius est castra munire. Sunt enim in
tali casu duo necessaria, videlicet hostibus resistere, et castra
construere. In tali ergo eventu secundum sapientum
sententiam est exercitus dividendus, ita quod omnes equites,
et una pars peditum debet ordinari in acie ad pellendum
impetum hostium: reliqua vero pars peditum quae
possit sufficere ad celerem constructionem castrorum,
debet celeriter castra construere. Oportet autem semper
construendis castris, et faciendis fossis aliquos magistros

Torna all'inizio