separare? Cum ergo vestis Christi sancta dicatur aecclesia, scissio
vestis divisionem minatur regiae potestatis. Hinc est forte quod urbes,
oppida, sive provinciae huius regni ab exteris cotidie cernimus nacionibus
usurpari.
Balthasar nempe quia vasa Domini foedanda labiis gentilium protulit,
mox ex ore Danihelis audivit: Divisum est regnum tuum et datum est
Medis et Persis . Heli sacerdotii dignitate detruditur, dum non intentat filiis
verbera, sed blanditur. Utcunque tamen corripuit illos, sed lenitate patris,
non austeritate pontificis. Atque idcirco cervicibus effractis occubuit, quia
peccantibus inclementer indulsit. Achias propheta pallium suum in duodecim
partes scidit et dixit ad Hieroboam: Tolle tibi decem scissuras; haec
enim dicit Dominus Deus Israel: Ego ecce scindam regnum de manu Salomonis
es regnum integrum permanebit. Post te vero subiectorum tuorum
meritis, nisi forte se corrigant, transferetur et concedet in exteros. Sicut
enim per Danihelem dicitur: Dominatur excelsus super regnum
hominum, et cuicunque voluerit dat illud . Nam et Assyriorum regnum et
Lacedemonum aliorumque gencium pro diffinita temporum spacia tenuerunt,
nec divinitus praefixae diuturnitatis terminum, sicut eorum testantur
annales, excedere potuerunt. Huic etiam Italico regno aliquando dominati
sunt Graeci, aliquando Galli, plerumque Latini. Tu quaeso, gloriose rex, a
pravis consiliariis tamquam a venenatis serpencium sibilis aures optura, in
virile te robur per ardorem spiritus excita. Collapsae matri tuae Romanae
aecclesiae manum porrige, et tanquam archangelus Raphahel a Sara filia
Raguhel daemonium a quo viduatur expelle. Ut sicut Octavianus Augustus
in hoc gloriatur elogio: Urbem , inquiens, latericiam repperi, relinquo
marmoream , sic et tu multo gloriosus multoque nobilius dicere valeas:
Romanam aecclesiam iacentem quidem puer inveni, sed antequam plene
pubescerem, auctore Deo in statum pristinum revocavi. Ut de te quoque
sicut de illo celebri quandoque per populum devocione dicatur: Utinam
|
|