Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 22


CAPITULUM IV
 
DE SALUTACIONIBUS AD IMPERATOREM, REGES, DUCES,
MARCHIONES ET COMITES
 
1. Et primo ad imperatorem sic:
 
Imperatori poterit sic scribi: Serenissimo, vel christianissimo, vel
invictissimo, vel gloriosissimo domino atque patri domino Friderico,
Romanorum imperatori, vel principi, et semper augusto .C. rex Anglie
parcere prostratis et debellare superbos, vel talis salutem et diadema
glorie post hanc vitam inter angelos possidere, vel seipsum et hostes
rebelles Dei et Ecclesie debellare.
 
2. Qualiter scribitur aliis regibus
 
Victoriosissimo, vel illustrissimo principi domino Phi. Divina
magnificencia regi Francorum .F. rex Hibernie salutem et de inimicis
gloriam et triumphum, vel salutem in Eo per quem reges regnant et
principes dominantur, vel cum regali diademate s accingi robur fortitudinis
et virtutis.
 
3. Qualiter ducibus scribitur sic:
 
Ducibus autem dicitur sic diversimode scribi, secundum quod sunt
diversi sui ducatus titoli, vel honoris et glorie magnitudo.
 
4. Ducibus Veneciarum scribitur sic:
 
Illustrissimo et magnifico viro domino .F. Dei gracia Venecie,
Dalmatie atque Croacie et domino quarte partis et dimidii tocius imperii
Romani talis seipsum et honoris et vite continnum incrementum,
vel seipsum totum cum promptissimo famulatu, vel seipsum, vel salutem
et sic ducalis magnificencie gubernacula possidere ut ei libere
pareant naciones.
 
5. Qualiter marchionibus
 
Marchionibus et aliis magnis baronibus poterit sic scribi: Magnifico
et potenti viro, vel mire potencie ac honoris inmensi domino ...
marchioni Estensi Ferrarie, Mutine et Regli domino generali, vel domino
Alboinno de la Scala generali capitaneo de Verona talis seipsum
et prompte obediencie actum, vel salutem et dierum longitudinem cum
honore, vel salutem et vitam prosperam et longevam.

Torna all'inizio