Cumque imperator nequiciam illorum tam validam esse 
cernens vidensque etiam illos neque patribus neque filiis nec 
parentibus nec amicis parcere, — tum quia illos interficere, qui 
adhuc super castellum vivi fuerant, dimittere noluit, tum quia 
Cremenses maximos lapides ultra modum, qui unquam 
crederetur, nisi oculata fide videretur, quottidie die nocteque 
super ipsum castellum proicientes ipsum castellum in quadam 
parte paululum iam colliserant — iussit imperator ipsos 
obsides, qui adhuc vivi fuerant, de castello deponi ac ipsum 
castellum, ut melius fortiusque quam esset aptaretur et 
cohoperiretur, retroduci. Et ut imperator precipit, ita peractum 
est. Supra ipsum vero castellum erant adhuc vivi Niger 
Grassus filius, Squarzaparte de Businate, Ugo Crusta 
aliique quam plures de Mediolano; de Crema vero fuerant 
Iohannes Garesi, Ardericus Blanchus, Albertus Russus, Sozo 
Berondi multique etiam alii, quorum nomen nunc ignoramus. 
Sed postquam Mediolanenses, qui in Crema fuerant, atque 
Cremenses patres ac filios et parentes et amicos eorum, quos 
supra castellum lapidibus interfecerant, mortuos esse prospexerunt, 
tunc ipsi valde dolentes atque maxima ira et dolore
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |