autem et desiderio finis aliquis in finem incipit moveri; et ad hoc pertinet credendo
in eum ire. Motus autem ad finem perducit ad hoc quod aliquis fini
coniungatur; et ad hoc pertinet credendo ei adhaerere. Ex coniunctione autem
ad finem aliquis in participationem perfectionum finis perducitur; et ad hoc
pertinet credendo membris eius incorporari.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod certitudo nihil aliud est quam determinatio
intellectus ad unum. Tanto autem maior est certitudo, quanto est fortius
quod determinationem causat. Determinatur autem intellectus ad unum tripliciter,
ut dictum est. In intellectu enim principiorum causatur determinatio ex hoc
quod aliquid per lumen intellectus sufficienter inspici per ipsum potest. In
scientia vero conclusionum causatur determinatio ex hoc quod conclusio
secundum actum rationis in principia per se visa resolvitur: in fide vero ex hoc
quod voluntas intellectui imperat.
Sed quia voluntas hoc modo non determinat intellectum ut faciat inspici quae
creduntur, sicut inspiciuntur principia per se nota, vel quae in ipsa resolvuntur;
sed hoc modo ut intellectus firmiter adhaereat; ideo certitudo quae est in scientia
et intellectu, est ex ipsa evidentia eorum quae certa esse dicuntur; certitudo
autem fidei est ex firma adhaesione ad id quod creditur. In his ergo quae per
fidem credimus, ratio voluntatem inclinans, ut dictum est, est ipsa veritas prima,
sive Deus, cui creditur, quae habet maiorem firmitatem quam lumen intellectus
humani, in quo conspiciuntur principia, vel ratio humana, secundum quam conclusiones
in principia resolvuntur; et ideo fides habet maiorem certitudinem
quantum ad firmitatem adhaesionis, quam sit certitudo scientiae vel intellectus:
quamvis in scientia et intellectu sit maior evidentia eorum quibus assentitur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod certitudo fidei dicitur media inter certitudinem
scientiae et opinionis non intensive per modum quantitatis continuae, sed
extensive per modum numeri. Certitudo enim scientiae consistit in duobus, scilicet
in evidentia, et firmitate adhaesionis. Certitudo autem fidei consistit in uno
tantum, scilicet in firmitate adhaesionis. Certitudo vero opinionis in neutro.
Quamvis certitudo fidei, de qua loquimur, quantum ad illud unum sit vehementior
quam certitudo scientiae quantum ad illa duo. Vel dicendum, quod loquitur
de fide quae est opinio firmata rationibus, non autem de fide infusa.
Ad secundum dicendum, quod credenti accidit aliquis motus dubitationis ex hoc
quod intellectus eius non est secundum se terminatus in sui intelligibilis visione,
sicut est in scientia et intellectu, sed solum ex imperio voluntatis; et ideo sciens
quantum ad id non recedit a dubietate magis quam credens; sed credens secundum
firmitatem adhaesionis magis recedit quam sciens secundum illa duo.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa ex insufficienti procedit, ut dictum est.
|
|