Leo presbyter et Adelbertus germani filii Iohannis dederunt 
in hoc monasterio res suas territorii Reatini ubi dicitur Alatrum. 
item, Arnostrus missus domni imperatoris Heinrici revestivit 
Adam prępositum huius monasterii residens in placito 
apud Collectarium territorii Amiternini et ad monasterium Sancti 
Bartholomei de rebus huius monasterii in vocabulo Cupulo, quarum 
fines sunt: usque rivum et terram nostri congrui, et usque 
terram filiorum Guitemanni, et rigulagines, et venit in fontem, 
et pergit per vallem et per scrimen castelli huic monasterio pertinentis. 
has res iniuste tenebant filii Adenolfi cum nepotibus 
suis, idest Dodo, Aifredus, et filii Ingoberti, et Giso filiique Adelberti. 
hi ad placitum ter vocati sunt et venire noluerunt. 
item, in alio placito refutaverunt filii Rainerii, et filii Temmarii, 
et filii Roffredi, et filii Adelberti, atque filii Classani ad domnum 
Adam priorem huius monasterii et ad domnum Petrum prępositum 
Sancti Angeli res huius monasterii territorii Reatini ubi 
dicitur Octavus, quarum fines sunt: usque rivum qui currit in 
terram Zarfonis et venit in rigulaginem et in Furcellam, et in 
vallem et in collem de Macla Longa et in fossatum, et per 
ipsum in viam antiquam, et revertitur in fossatum terrę Zarfonis. 
item, Ofredus filius Alberici concessit in hoc monasterio res suas 
infra castaldatum Equanum et territorium Narnatinum, idest in 
Troniano, et in Cella,  et in Lanzatora, et in tenentia de Figli: 
ab uno latere via publica quę pergit contra Vallem Gelatam a 
casis de Sicprandiscis, ab alio latere villa de Ficli et vadit in collem 
Carnacilis, quomodo venit in rigum Riguzani et vadit in 
casas Cornellę, a tertio latere mons Cornellę, a quarto latere mons 
Toloseę pergens ad cellam et per eius viam usque in casas de 
Sicprandiscis, modiorum .C. et portionem de ęcclesia Sancti 
Martini. item, Ildebaldus filius Sergię, et Rapizo filius Attonis, 
et Eusebia relicta Rainerii, et Atria uxor suprascripti Ildebaldi 
dederunt in hoc monasterio res suas comitatus Reatini ubi dicitur
  |  
  |