quis tibi pudoris virginei pudicitiam custodivit? Respondemus nos
utique nobis ipsis, cum indignos nos tuis responsionibus fateamur, et cum
angelico vate constanter asserimus quod spiritus sanctus supervenit in te
et virtus tibi Altissimi obumbravit, qui te, ancillam suam humiliter confitentem,
ante partum, in partu et post partum virginem conservavit. Legimus
siquidem prothoplaustum de limo terre, sociam vero ipsius Evam de
costa eius divine manus operatione formatos, filios autem Eve universos et
singulos per coniunctionem maris et femine de maternis uteris communis
lex generationis eduxit, quos tu, per angelicum illud «ave», a «ve» matris
Eve, editione tui partus, eripiens «ve», in «ave» mirabiliter convertisti; in
te autem ille, qui supra omnem naturam est et exuperat omnem sensum,
nature solite cursum mutans, uterum tuum spiritus sancti spiramine fecundavit.
Benedicta igitur inter mulieres existis, que illum peperisti seculo salvatorem,
quem terra, pontus, ethera colunt, adorant, predicant trinam
mundi machinam continentem. Laudet te virgo mater et predicet omnis
lingua, laudet et glorificet omnis caro. Ex te enim ortus est sol iustitie
Lucifer matutinus, qui sedentibus in tenebris et umbra mortis illuxit, et
eos, quos diris captivarat compedibus inimicus, de infernalis limbo tenebrositatis
eripiens ad patriam, que splendet perpetua claritate, transvexit.
Rogemus itaque, dilectissimi fratres, hanc matrem Domini, hanc reginam
clementie flagitemus, ut ipsa piis humilitatis nostre pulsata precibus rorem
nobis sue benedictionis infundat et celestis gratie plenitudinem largiatur,
quatinus cuiuslibet peccati sordibus expiati hymnum illum angelicum
«gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis», regi
nato, qui regit omnia, digne concinere valeamus et tandem ad consortium
supernorum civium – qui in regressu regis huius post calicem passionis ad
patrem «quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra?» admirative
|
|