5. LANFR.  Quod in omnibus divites . Totum pro  
parte ponit. Non enim omnes in omnibus virtutibus  
divites sunt. Quosdam enim in posterioribus  
redarguit. 
6.  Revelationem , id est visionem quae fit post  
mortem, vel in die judicii. 
7.  Unusquisque vestrum . Non unusquisque dicebat  
haec quatuor; sed subaudiendum est: Alius dicit:  
Ego quidem sum Pauli, alius autem; Ego Apollo, etc.  
Sic enim ipsemet in sequentibus exposuit dicens;  
 Cum enim quis dicit, ego quidem sum Pauli: alius  
autem, ego Apollo , etc. 
8. AUGUST.  Ego Cephae . Hi dividunt sibi Ecclesiam; 
et partes facere de unitate conantur. 
9. AMBROS.  Divisus est Christus . Divisum dicit  
Christum; quia gloriam ejus hominibus partiti  
sunt. 
10.  Non in sapientia . Imperiti electi sunt, ut  
doctrinae veritas se commendaret, teste virtute; ne  
calliditate humanae sapientiae, acceptabilis videretur, 
non veritate. 
11. LANFR.  Non in sapientia . Sapientiam, ubi  
dialecticam dicit, per quam crux,  44  id est, mors  
Christi eam simpliciter intelligentibus evacuari  
videtur, quia Deus immortalis, Christus autem  
Deus; Christus igitur immortalis. Si autem immortalis;  
mori non potuit. Sic de partu Virginis, et  
quibusdam aliis sacramentis, perspicaciter tamen  
intuentibus, dialectica sacramenta Dei non impugnat;  
sed cum res exigit, si rectissime teneatur,  
astruit et confirmat. 
12.  In sapientia verbi . Non syllogistice probando,  
quia sic potius posset improbari. Vel si syllogistice 
  |  
  |