Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 282


auget concupiscentiam. Nam, ut dicitur 2. Rhetoricorum
concupiscentia est eius quod abest. Ideo probatur
ibi, quod senes magis desiderant vivere ultima die, quam
praecedentibus diebus, eo quod tunc magis deficit eis vita.
Semper ergo magis concupiscitur quod abest, et quod
videmus nobis deficere. Sed cum res prohibita, eo ipso
quod prohibetur et videtur abesse et deficere, ex hoc ipso
magis desideratur et concupiscitur, sequitur uxores
zelotypiorum magis incitari ad malum, quia augetur in
eis concupiscentia ex inordinato zelo virorum, et ex ipsorum
inordinataprohibitione. Tertia via ad inestigandum
hoc idem, sumitur ex lite et iurgio, quod in
domo consurgit. Nam cum videtur uxoribus quod sine
causa calumnientur, et quod earum viri sine culpa suspicentur
de ipsis mala, quod faciunt viri zelotypi; non
possunt patienter sufferre, propter quod in domo illa ut
plurimum oriuntur lites et iurgia. Non ergo decet viros
de sius coniugibus esse nimis zelotypos. Nec etiam
decet eos circa sua coniuges nullam habere custodiam
et nullam habere zelum, sed consideratis conditionibus
personarum, et inspectis consuetudinibus
patriae quilibet circa propriam coniugem
debere debitam curam, et
debitam diligentiam adhibere.
Sic enim decet
virum quemlibet
erga suam
coniugem
ornatum habere zelum, ut
sit inter eos amicitia naturalis
delectabilis, et
honesta

Torna all'inizio