Petrus Damiani: Epistulae

Pag 232


sua. Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti . Et
multa alia, quae vir iste propheticus de praeroganda pauperibus pietate
contexit, et evangelio necdum illucescente tamquam sacerdos in aecclesia
prolixi sermonis seriem protrahit. Que nos hic omnia simul exaggeranda
non ducimus, ne fastidium legentibus generemus.
Sed cum per omnes sacri eloquii paginas elemosina praedicetur, et
misericordia ceteris virtutibus antecellat ac palmam inter opera pietatis
optineat, illa tamen misericordia supereminet, quae de copia nuper ad
inopiam devolutis auxilium praebet. Sunt namque nonnulli, quos honestioris
quidem generis ordo nobilitat, sed indigentia rei familiaris angustat.
Plerique etiam equestris prosapiae titulis adornantur, sed domesticae
necessitatis inopia deprimuntur, exigente generis dignitate compelluntur
spectabilium interesse colloquiis, consessu quidem pariles, longe
facultatibus inaequales. Sed licet eos domestice paupertatis sollicitudo discruciet,
etiam si cogente necessitate ad extrema perveniant, alimenta
petere mendicantes ignorant. Eligunt enim potius mori, quam publice
mendicare, confunduntur agnosci, verentur inopiam confiteri, et cum alii
suam praedicent egestatem, immo nonnumquam modum exaggerando
paupertatis excedant, ut uberioris stipem consolationis accipiant, isti
quod patiuntur, occultando dissimulant, ne turpiter in oculos hominum
signum aliquod suae paupertatis erumpat.
Horum igitur indigentia potius valet intellegi quam videri, magis quibusdam
signis erumpentibus conici, quam manifestis possit indiciis
deprehendi. De quibus utique non manifeste sed occulte pauperibus
quanta sit retributio propheta designat, cum ait: Beatus, qui intellegit super
egenum et pauperem . Super pauperes quippe pannosos et bulgiolos
perasque gestantes intellectu non indigemus, quos utique manifesta visione
conspicimus; super illos autem pauperes debemus intrinsecus intellegere,

Torna all'inizio