Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 101


sibi statuerunt. Quem etiam ob dignitatem Flavium appellarunt. Quo praenomine
omnes qui postea fuerunt Langobardorum reges feliciter usi sunt. Huius in diebus ob
restaurationem regni duces qui tunc erant omnem substantiarum suarum medietatem
regalibus usibus tribuunt, ut esse possit, unde rex ipse sive qui ei adhaererent eiusque
obsequiis per diversa officia dediti alerentur. Populi tamen adgravati per Langobardos
hospites partiuntur. Erat sane hoc mirabile in regno Langobardorum: nulla erat
violentia, nullae struebantur insidiae; nemo aliquem iniuste angariabat, nemo spoliabat;
non erant furta, non latrocinia; unusquisque quo libebat securus sine timore pergebat.
17. Hoc tempore Mauricius imperator Childeperto regi Francorum quinquaginta
milia solidos per legatos suos direxit, ut cum exercitu super Langobardos inrueret
eosque de Italia exterminaret. Qui cum innumera Francorum multitudine in Italiam
subito introivit. Langobardi vero in civitatibus se communientes, intercurrentibus legatis
oblatisque muneribus, pacem cum Childeperto fecerunt. Qui cum ad Gallias remeasset,
cognito imperator Mauricius, quia cum Langobardis foedus inierit, solidos, quos ei ob
Langobardorum detrimentum dederat, repetere coepit. Sed ille suarum virium potentia
fretus, pro hac re nec responsum reddere voluit.
18. His ita gestis, Authari rex Brexillum civitatem super Padi marginem positam
expugnare adgressus est. In qua Droctulft dux a Langobardis confugerat, seque
partibus imperatoris tradens, sociatus militibus, Langobardorum exercitui fortiter resistebat.
Iste ex Suavorum, hoc est Alamannorum, gente oriundus, inter Langobardos
creverat et, quia erat forma idoneus, ducatus honorem meruerat; sed cum
occasione ulciscendae suae captivitatis repperit, contra Langobardorum ilico arma
surrexit. Adversus quem Langobardi gravia bella gesserunt, tandemque eum cum

Torna all'inizio