Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

91


hic scribere, posset nimia prolixitas auditorum animos honerare.
ostendamus igitur quomodo potentiam civitatis Ianue imperialis
magnificentia est experta. si enim aliquando reges vel principes
vel imperatores Ecclesie contradicere voluerunt, Ianuenses
semper, fide inconcussa devotione sedula, Ecclesie adheserunt
non timentes potentias regum, non formidantes animositates
principum, parvipendentes minas et precepta imperatorum.
anno Domini .M.oC.LV. Fredericus imperator Ianuam misit
ut solempnes ambasiatores, cum pleno mandato faciendi
quicquid preciperet, ad suam presentiam mitterentur. missi
sunt igitur ambasiatores, non tamen, ut petebat, mandatum portantes
plenum. cum igitur venissent, petijt imperator
ut sibi Ianuenses homagium facerent, fidelitatem iurarent, obsides
sibi darent, tributa persolverent. et multa alia gravia postulabat.
que cum ambasiatores audissent, insalutato hospite,
Ianuam redierunt et omnia in consilio retulerunt. diffinitum est
in consilio ut omnia, que imperator postulabat, denegentur. sola
tamen sibi fidelitas offeratur. quod cum imperator
audisset, in iram et furorem [est] maximum excitatus,
minans quod ad civitatem veniret potenter et sue dominationi
subiciet. Ianuenses igitur ad defendendum se viriliter paraverunt,
civitatem muro cingentes et alias fortilitias erigentes.
sed cum imperator tantam eorum constantiam audivisset,

Torna all'inizio